Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

Accedebat et his, gemma pretiosior omni, 25 Sordida charta loquens nummorum milia'multa, Et reditus magnos promittens pignore certo,

Quin et agros donare valens non tempore longo Altas atque domos. Nempe hic Iudaeus Apella Divitias servare suas decreverat olim 30 Urbanos metuens fures, incendia crebra, Foenoribus nimiis censorum edicta molesta Leges atque novas. Illic vivebat et ipse Securus tutusque, sua quoque sorte beatus,

Aspera parte anni quamvis foret insula, lintre 3j Vix adeunda, domus, dein hinc circumdaret illam Pingue lutum limusque tenax ulvaeque palustres, Hinc campi steriles ardenti sole perusti.

At domus ipsa illi praebebat gaudia larga,

Occidui quamquam vix unam lumina solis 40 Divitias spectare dabant obliqua per horam:

Tangere enim semper poterat vel scire repostas.

Vix tarnen a foribus fusci prospexerat antri Quin nebulam traheret vultus. Sed causa doloris Tam subiti non triste solum, non campus agrique 45 Inculti: proprium stimulabat pectora vulnus.

Collis erat late spectabilis, isque ferebat Augustum sumrao sanctumque cacumine signum, Forma rudis cuius summum testatur amorem: Hic pro peccatis hominum dat sanguine poenas 50 ille suo, quo non peccatis purior alter,

Filius ipse Dei, pastor bonus atque fidelis Non dubitai.s ovibus caris impendere vitam. Hoe tamen erga homines merito non tactus Apella, Atque odium gentis durato pectore servans, 55 Ad sanctum collem vertebat lumina nunquam, Acrem quin subito sentiret corde dolorem.

Mane igitur, quoties caeco prodibat ab antro, Arcanum arte sua quaestum facturus in urbe,

Sluiten