Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

95 Una facit: remex iam deficit, et minus illi Est animi: fiunt ictus iam debiliores Incautique magis; remorum frangitur alter Illisus scopulo, graviter concussaque cymba, Pulsa simul fiuctu magno, pervertitur atque 100 Expellit dominum; transtrum rapit ille revulsum Seque suamque undis vitam permittit.

At illae

Arripiunt praedam, tum sublimem modo tollunt Sublatum modo deiiciunt de vertice summo. Impete nunc vasto propellunt, inde repellunt. 105 Fortiter ille tarnen, quid agat iam nescius, usque Amplexus tabulam retinet, vitamque tueri Non ratio sed vita monet. Post tempora longa Omnibus hunc vicibus iactatum denique fluctus In visum ad collem — fati ludibria caeci! — ïio Propulsum eiiciunt, tutaque in sede relinquunt.

Semianimis iacet ille diu: iam sole cadente Denique paulatim redeunt in corpora vires Inque animum redeunt sensus. Prospectat et undas lam cecidisse videt laetus, iam surgere campos. 115 Lumina sed postquam convertit, causa doloris Ipsa salus illi est, tacitaque exaestuat ira. Exclamat tandem: „non sic mihi vita petita,

Mors fuerat potior. Per te nunc vivere dicar Usuram et posthac, o nostrae infamia gentis! 120 Aut brevis aut longae per te iam lucis habere? Ergo tu fueris tanti mihi muneris auctor? Non patiar! Certe nunquam donasse fereris, Quidquid id est, gratis nobis mercede nee ulla. En tibi pro meritis pretium! Sic fatur et aurum i2o E sacco promit, nummis et imaginis implet

Quae cava sunt, laetusque iterum curisque solutus Obscurosque lares petit et penetralia tecti.

Sluiten