Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

PRIMORUM ULTIMA POEMATIA.

Conditio yitae.

Vita — Deo vitae mea surgunt carmina grata — Dulcia plurima fert;

Ullus at o! mihi si vivendi terminus esset,

Vivere cur cuperem?

s Divitias vobis maiores, aut, mea proles,

Gaudia pura magis

Non mihi dat tellus: habeam sed vos nisi semper Nunquam habuisse velim.

Noscendi studium requiem negat: area menti 10 Pulchra feraxque patet!

Hic tamen angusto clausam si limite cernam,

Mente carere velim.

Reddit amor vitam vitalem, duraque terrae Mitigat aura velut 15 Aetheria: illius si sunt terrestria vincla,

Occide pectus amansl

Occide, tempus atrox unquam si venerit illud Quo cadat alma fides,

Ingenio prognata meo, Te, fide Creator, 20 Quae mihi dat socium

Sluiten