Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

Pater.

Non dixi? coniunx! Malesani nempe libelli

Huic turbant mentem, quos tenet usque manu. 15 Nosne ullo fuimus culti, die, tempore, et inter Nos intellectus mutuus ullus erat?

Filia.

Credite, cognato trahitur nisi pectore pectus,

Nectere non possis vincula grata Deo. Nee magni facere hunc possim nee diligere unquam 20 Absit ut huic nubam conveniam inve manum.

Pater.

Coniunx! audistin quid Trinia nostra loquatur?

Rem satis ista mihi fatur inepta novam! Die mihi: nosne inter nos magni fecimus unquam? Dilestusne fuit vir tibi, tuque mihi?

Filia.

25 Infelix fugiam in penetralia sancta piorum;

Ni datur hoe, tenerae grata sepulcra mihi: Fluminis abripiat me gurges, dedecus istud Dummodo devitem, quod mihi vita parat I

Pater.

Trinia, nunc tandem sapientem comprimé linguam, 30 Nam tua, crede mihi, nil ego verba moror. Sponsus erit — patris sic stat sententia — firmus Cras tibi luce nee hac ibis inepta foras I

Sluiten