is toegevoegd aan uw favorieten.

Chronicon Conventus Buscoducensis Ordinis Praedicatorum et Historia monasterii Worcumiensis

Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

monasterii quod plurimorum tum in pietate tum in scientia illustrium virorum postmodum fait seminarium, ac unicum quod ex tot praeclarissimis Piaedicatorii ürdinis in Belgio per Deo Begique rebelles devastatis coenobiis usque modo in civitate Menhliniensi superstes lloret, cujus aliquale ex paucis, inter tot tantaque perturbata tempora quae, Proh dolor, ima summis, humana divinis permiscuerunt, reservatis documentis contextum proferimus chronicon.

(III) Licet praedicti patres Wal ter us de Romerswale et Godefridus de Heze venerint Buscum anno 1'286, non tarnen statim conventum inibi aedificaverunt, sed in domo privata verosimilius manserunt usque ad annum 1'292, quo acquisierunt domum et aream in vico Hynthamensi extra portam captivorum a Cecilia quadam vidua Engelberti Ludovici, quam Antonius Leendanus in hujus conventus chronico m.s. beghinam dicit, quas domum et aream eodem anuo in domicilium religiosorum aedificare inceperunt, ut habet vetus chronographicum:

In BVsCo strVItVr PraeConVM LVX Veneranda.

Litterae vero scabinales emptiouis et transportationis hujus fundi propter impubertatem liliorum dictae Ceciliae, qui ob defectum aetatis tempore emptionis contractum firmare non poterant, fuerunt datae anno 1296 tenore sequenti:

Nos Joannes Coman, Wolterus filius quondam . . . dicti Nenne et Lupertus Niger, scabini in Buscodueis nolum facimus universis praesentia visuris quod coram nobis Cecilia dicta Celia, relicta Emgeberti dicti Ludine (Engelberti dicti

Ludovici?) cum tutore suo ad hoe ab ea electo et

ei dato a judice, Johannes et Henricus ejus filii et Mettaejus filia annos pubertatis habentes cum tutore ipsius Mettae ad hoe ab ea electo et ei dato a judice, domum et aream dictae Ceciliae et quondam dicti Emgeberti sitam in Buscoducis in vico dicto vulgariter Hintamstrata inter domum Arnoldi dicti de Troes sutoris et domum Bertae dictae Sassen, in qua domo praedicta et in qua area dicta Cecilia et