Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

Ortam postmodum contentionem inter partes contrahenies ob dilatam solutionem defectu pecuniarum sequenti instrumento (reliquis liliis Ceciliae praedictae Engelberto videlicet et Wolthero annos pubertatis adeptis) anno 13U3 diremerunt:

Nos Henricus de Neg(n)sel et Arnoldus de Waderle scabini in Buscboducis notum facimus universis quoil corarn nobis in conveticionibus habitis inter Geciliam relictam Enghelberti quondam dicti Ludevici, Johannem, Henricum, Kngelbertum et Woltherum ejus filios ex una parte et Fratres Praedicatores de Buscoducis ex altera super defectu peeuniae pro qua dicti Cecilia et ejus liberi hereditatem suam sitam in Buschoducis in qua dicti Fratres Praedicatores commorantur, dictis Fratribus Praedicatoribus vendiderunt, ut recognoverunt per quosdam viros fidedignos ad hoe ex utraque parte assumptos et electos, extitit ordinatum, videlicet quod dicti Fratres Praedicatores dabunt et persolvent dictis Ceciliae et ejus liberis pro dicto defectu quem ipsi in dicta pecunia se habere dicebant XXX libras computando in dicta summa peeuniae et solvendo sedecim nigros Turonenses denarios pro decem et octo denariis vel Payamentum aequivalens a Festo Nativitatis Domini proxime futuro ad annum, et per boe dicti Cecilia et ejus liberi recognoverunt sibi de tota pecunia ipsis pro empcione dictae hereditatis a dictis Fratribus Praedicatoribus promissa, esse ab eisdem Fratribus plenarie satisfactum; clamantes ideoque dictos Fratres Praedicatores de tota pecunia hujusmodi quitos et penitus absolutos, quam ordinacionem dicti Cecilia et ejus liberi pro se et reliquis coheredibus suis ex una parte, dictique Fratres Praedicatores ex altera ut debitores principales indivisi promiserunt ratam et firmam perpetuo observare, praesencium testimonio litterarum. Datum anno Domini M° trecentesimo tercio tercia feria post Festum Beati Nycholai Episcopi.

Anno 1296 Capitulum Generale Ordinis Praedicatorum

Sluiten