Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

Gortberthoudt, quae cum marito suo Wilhelmo de Hanvelt elegerunt in hoe conventu sepulturam, fundavit anniversarium et mensiversaria, legans conventui in hunc finem 20 solidorum super domum et aream sitam Buscoduci in platea Selliparorum.

Anno 1360 Novembris 13 Henricus Gerys legavit conventui redditum 10 solidorum pro anniversario suo ac Catharinae uxoris suae, moderante conventum R. P. Priore Aegidio de Breda. Fuit bic redditus postea redemptus anno 4578 ac applicatus aedilicationi novae culinae.

'20 iNovembris ejusdem anni fundaturn fuit anniversarium ab Aleyde, vidua Rodolphi de Zulikem, legante censum 20 solidorum; R. P. Lambertus Godyns supprior nomine conventus acceptavit.

Anno 1367 Oetobris 15 fundavit anniversarium Joanncs Theoderici Sanderi, acceptante in hunc finem nomine conventus Rdo P. Nicolao Van der Nuwervaert censum '20 solidorum super domum et aream sitas Buscoduci in Vico Orlhensi.

Anno 1374 Oetobris 13 similem fundationem fecit Uomicella Hadwigis, filia Thomae Bacx, legans conventui censum 10 solidorum super domum et areas Buscoduci sitas in loco dicto de Wevershuls.

Anno 1375 Septembris 10 Domicella Madewigis Godyns, Beghina in Majori Beghinagio Buscoducensi, assignavit conventui redditum 38 solidorum super domum Buscoduci silam in Vico Vuchlensi pro fundatione anniversarii.

(VIII.) Anno 1381 die 17 Julii Joannes Wilgheman, civis Buscoducensis, fundavit tredecim quartas olei pro lampadibus in ecclesia hujus monasterii lucentibus. Litteras fundationis subjicimus:

ln nomine Domini. Amen. Anno a Nativitate Domini 1381, indictione quai'ta, mensis Julii die 17, hora vesperarum vel circiter, in mei Notarii publici et testium si bscriptorum ad infrascripta testificandum vocatorum specialiter et roga-

Sluiten