Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

rium in Ecclesia hujus monasterii; in hunc finem conventui legans censum 5 solidorum super domum,sitam Buscoduci in loco dicto die Zyl.

-0a ejusdem mensis et anni Walterus de Erpe, civis Buscoducensis, sihi et uxori suae anniversarium fundavit, legans conventui in stipendium censum 40 solidorum super agrum situm in parochia de Maren.

k28a Octobris ejusdem anni Dominus Joannes Bac donavit liuic conventui censum dimidii modii siliginis, levandum super decimas in parochia de Goirle pro anniversario sno ac familiae suae; hic idem fundator, oriundus de Westilborch totidem in eundem linem donaverat Fratribus (X) Minoribus Buscoducensibus, Fratribus Ordinis Sancti Augustini Dordraci et Fratribus Ord. B. M. V. de Monte Carmelo Mechliniae.

3a Novembris ejusdem anni Joannes de Doern et Ileylwigis ejus uxor pro suis respective anniversariis legaverunt conventui censum 40 solidorum.

Anno 1383 Provincia Theutoniae in hoe conventu celebravit comitia sua.

6a Septembris ejusdem anni Joannes de Weert donavit conventui censum 3'2 solidorum et 6 denariorum super domum sitam Buscoduci in platea vulgo de Hinthamerstraet, pro anniversario sibi ab uxore fundato.

Anno 1384 die 9a Decembris Joannis Van den Hanlairt donavit huic conventui redditum 3 librarum levandum super domum et a<;rum sitos in parochia de jEVpe.infundationem anniversarii Elisabethae, viduae Aegidii de Ghele et ejus familiae.

Anno 1385 die 2" Julii Nobilis vir ac dominus Joannes de Zevenborne de Craendonc et Hoops (Haps?) ultima sua voluntate pro anniversariis ac mensiversariis perpetuis temporibus in hoe conventu celebrandis, legavit Fratribusannuum censum 10 modiorum siliginis, levandum super molendinum situm in parochia de Zeelst.

Sluiten