is toegevoegd aan je favorieten.

Chronicon Conventus Buscoducensis Ordinis Praedicatorum et Historia monasterii Worcumiensis

Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

Anno 1410 Provincia Theutoniae in hoe conventu quarto celebravit suum capitulum.

18a Martii ejusdem anni Agnes, vidua Theodorici de Amerzoyen, fundavit sibi ac marito, in hujus conventus Ecclesia sepulto, anniversarium, in hunc finem conventui legans censum 30 solidorum payamenti, levandum super domum suam in vico Ortensi Buscoduci; quo censu extinctum voluit dicta testatrix censum 20 solidorum quem Theodoricus praefatus super eamdem domum ultima sua voluntate conventui legaverat.

Anno 1411 die 29 Septembris Gerardus Bakaert, civis Buscoducensis, fundavit quatuor anniversaria cum pictantiis solemnibus in unoquoque dictorum anniversariorum in refiigerium animae R. P. Wolteri de Waspvc, conventualis hujus monasterii, in hunc finem donavit conventui censum quatuor aureorum antiquorum (oude schilden) monetae Regis Franciae, super domum retro Pontem Teloneum Buscoduci; item censum duorum aureorum super aliam domum ibidem sitam; item duos alios census duorum aureorum super duas alias domus ibidem sitas.

(XVI). Tempore adventus patrum nostroium civitas haec proprio carebat pastore, aedificata enim in aggere agroque Ortdunensi, loei illius parocho subjiciebatur. Extenso deinde murorum ambitu patres Franciscani qui locum hunc, ut vult Grammaye, inhabitare coeperunt assensu curionis aliquo tempore sacra peregerunt pastoralia. Unde illorum patrum ecclesia tertiae sub Ortduno capellae nomen in antiquis monumentis obtinet.

Adventantes deinde patres nostii Sacramenta etiam populo administrabant, erat enim ecclesia parochia] is de Ortlien dependens a Monasterio Monialium S. Dominici in Audergliem, donec ecclesia D. Joannis Evang. piimitus simplex rectoratus, in parochiam erigeretur.

Erecto anno 1306 in hac D. Jois parochia canonicorum collegio per Joannem de Arkel Leodiensium Episcopuni ad