is toegevoegd aan je favorieten.

Chronicon Conventus Buscoducensis Ordinis Praedicatorum et Historia monasterii Worcumiensis

Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

instantiam Adami de Mierde primi hujus collegii decani, hujus ecclesiae canonici circa annum 1412 instare coeperunt apud Joannem XXIII P. M. pro incorporatione ecclesiae Orthensis ac rectoratus ecclesiae S. Joannis in suam collegiatam quod anno sequente obtinuerunt. Timentibus igitur patribus nostris ne incorporatione hac obtenta a praefato capitulo molestarentur ratione sepulturae extraneorum in hujus conventus ecclesia aliorumque privilegiorum, quibus huc usque gavisi pacifice fuerant, R. D. Aegidius de Gerwen capituli decanus ceterique canonici capitulariter congregati 28 Sept. 1412 promiserunt quod in casu praefatae unionis patribus permittent uti consuetudinibus, privilegiis et gratiis in piaedicando et (idelium confessiones audiendo hucusque observatis quodque privilegio sepulturae extraneorum gaudebunt eo modo quo patres Dominicani Lovanii illo gaudent. Hujus promissionis instrumentum sequentis est tenoris:

ln nomine Domini. Amen. Per hoe praesens publicum instrumentum cunctis pateat evidenter quod anno a Nativitate Domini millesimo quadringentesimo duodecimo, indictione quinta, mensis Septembris die vicesima octava, hora vesperarum vel quasi, pontificatus sanctissimi in Christo patris et Domini nostri Domini Joannis divina providentia Papae vicesimi tertii anno tercio, in mei notarii publici et testium infrascriptorum ad hoe specialiter vocatorum et rogatorum praesentia, personaliter constitutis, venerabilibus et discretis viris Dominis Aegidio de Gerwen decano et canonicis ecclesiae S. Joannis Evangelistae de Buscoducis, Leodiensis Diocoesis, in loco capitulari ipsius ecclesiae capitulantibus et capitulariter congregatis ex una parte ac venerabili et religioso fr. Laurentio de Waelwic Ordinis et conventus fratrum Praedicatorum (XVII) dicti oppidi 'ex altera, jam dicti Domini Decanus et Canonici ad hoe non vi, metu aut terroribus inducti sed provide sponte et ex certa scientia, ut dicebant, pro se et ipsius ecclesiae futuris canonicis et successoribus