Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

notario publico infrascripto unum vel plura publicum seu publica instrumentum vel instrumenta. Acta fuerunt haec in dicto loco capitulari sub anno, indictione, die, mense, hora et pontificatu quibus supra; praesentibus ibidem honorabilibus et discretis viris Domino Joanne Myn presbytero et Lamberto van den Laer oppidano oppidi de Buscoducis saepedicti, testibus Leodiensis diocesis ad praemissa vocatis specialiter et rogatis.

Et ego Paulus Borchardi de Zulichem, presbyter Leodiensis (XVIII) dioecesis, publicus apostolica et imperiali auctoritate ac venerabilis curiae Leodiensis notarius publicus, praemissis omnibus et singulis dum sic, ut praemittitur, agerentur et lierent, una cum praenominatis testibus praesens interfui eaque omnia et singula sic fieri vidi et audivi; ideo hoe praesens publicum instrumentum manu mea propria scriptum exinde feci publicavi et in hanc publicam formam redegi, signum meum apposui consuetum in fulem et testimonium praemissorum rogatus et requisitus.

Eodem anno obtinuerunt Patres Buscoducenses declarationem sequentem PP. Praedicatorum et Augustinianoi um Lovaniensium super consuetudines in funerulibus ibidem ab ipsis observari solitas:

»In nomine Domini. Amen. Per hoe praesens publicum instrumentum cunctis pateat evidenter, quod anno a Nativitate ejusdem nostri Domini millesimo quadringentesimo duodecimo, indictione quinta, secundum modum scribendi in Curia Leodiensi mensis Octobris die octava, circa horam vesperarum, Pontificatus Sanctissimi in Christo Patris ac Domini nostri, Domini Johannis, divina Providentia hujus nominis Papae vigesimi tertii, anno tertio, in praesentia testium ac mei notarii subscriptorum propter hoe personaliter constitulis, honestis et discretis viris fratre Johanne de Raemsdonck. Ordinis Praedicatorum, conventus Buscoducensis, Leodiensis diocoesis, necnon fratribus Johanne Divitis, inquisitore haereticae pravitatis, Johanne de Malkote

Sluiten