is toegevoegd aan uw favorieten.

Chronicon Conventus Buscoducensis Ordinis Praedicatorum et Historia monasterii Worcumiensis

Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

fiictos fratres Praedicalores Lovanienses est talis, videlicet: Quod quando mortuum est corpus alicujus personae, suam sepulturam apud dictos fratres Praedicatores Lovanienses eligentis, et funus est paratum, turn sine aliquo intermedio portatur ad ecclesiam dictorum Praedicatorum Lovaniensium, et non alibi, et ibidem celebrantur et fiunt ea quae pro defunctis sepeliendis fieri sunt consuela, et oblationes factae ad altare et candelae cereae et ea quae supponuntur feretro, seu libitinae, dividuntur in duas partes aequales, de quibus unam, scilicet dimidiam partem, habent Plebanus et Ecclesia illius parochiae, de seu ex qua est ille defunctus, qui ibidem sepelitur; et reliquam mediam partem obtinent et habent Prior et Conventus Praedicatorum Lovaniensium; quique dicti Prior et Conventus Praedicatorum Lovaniensium obtinent per semetipsos indivisi omne ac totum illud quod et quidquid ipsi Piiori et Conventui vel aliquibus fratribus seu peisonis ibidem ab illa persona, quae ibidem elegit sepulturam, ad pictantiam vel alias tam in bonis mobilibus quam immobilibus et haereditariis testamentarie legatum datum vel reliclum existit; nemini inde partem aliquam seu quidquid dividendum subintelligentes antedicti attestantur unanimiter et concorditer; prout ego Notarius subscriptus similiter atteslor quod consimilis modus, qui et quemadmodum praescribitur, observatur in Oppido Lovaniensi per et inter Plebanos et Ecclesias quarumcunque Parochiarum dicti Oppidi Lovaniensis ac Priorem et Conventum Ordinis Heremitarum Sancti Augustini et similiter Guardianum el Conventum Ordinis fratrum Minorum in eodern Oppido Lovaniensi

Super et de quibus omnibus et singulis superius conscriptis supradictus Frater Johannes de Raemsdonck petiit a me Notario subsetipto sibi, nomine et ad opus Prioris et Conventus fratrum Praedicatorum Buscoducensium, fieri publicum instrumentum. Acta sunt haec infra claustrum fratrum Heremitarum Ordinis Sancti Augustini Lovaniensium,