Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

primi Ducis Cliviae, Mater Joannis primi ducis Cliviae, fundatoris nostri Calcariensis conventus, et Adolphi Ravestenii fundatoris chori conventus nostri Bruxellensis, quae multa ligna et alia materialia necnon et alia dona contribuit. Sed et Divi huic operi favere visi sunt. Refert enim p. Antonius Judoci a Leendt, postmodum 3ö annis continuis hujus conventus prior, in Chronico suo M. S. quod dum tempore restaurationis p. Joannes de Sole, prior, anxius perambularet in templo nostro juxla Diesam ibidem tluenteni, venerit ad eum senex quidam pileatus ad instar peregrini S Jacobi Apostoli, quaerens ab eo quare sic anxius et sollicitus esset, respondit: Bone vir non mireris me sollicitum et perplexurri, habeo enim muitos operarios conductos pro diario diurno nee scio pecuniam qua eos contentabo etc. protenus senex ille obtulit non parvum pecuniarum sacculum dicens: His remunera tuos operarios; et cum ille cogitaret de chyrographo oflerendo statim ille invisibilis ab oculis ejus disparuit. Addit p. de Jonghe ex Chronico p. Melchioris Appelmans, qui ultimus in conventu Buscoducensi habitum S. Dominici induit, attonitum priorem nil aliud suspicari potuisse quam quod ille peregrinus Dei Apostolus Petrus hujus conventus patronus esset, qui hoe modo clienti suo in necessitate succurrere voluit.

Necrologium fratrum hujus conventus a tempore fundationis ad hunc usque annum protractum ac pene solum e /lammis ereptum, hic subjicimus.

R. I\ Arnoldus de Heese jubilarius 17 Sept.

R. P. Walterus de Romerswaele

R. P. Guilielmus de Orten, supprior

R. P. Joannes de Tiela 6 Jan.

R. P. Nicolaus Bussel 13 Febr.

Fr. Joannes Mans de Argentina subdiac. ... 15 Febr.

Fr. Joannes conversus 24 Febr.

R P Aegidius de Gemert 26 Febr.

Sluiten