Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

Facta autem reformatione instituti sunt officiales hujus conventus: Fr. Brixius Florentii reformator, qui fuerat annis 7 prior conventus Bruxellensis, institutus est hujus conventus prior; Fr. Joannes Tiudonis, conventus Coloniensis. supprior; fr. Rutgerus de Gravia, conventus Coloniensis procurator ; Fr. Petrus Oss. ex conventu Buscoducensi S. Theol. lector et praed.

(XXVIII.) Anno 1484 in octav. B. M. V. primus post reformationem emisit professionem fr. Nicolaus Roosendael • successive usque ad annum 1488 habitum susceperunt: Fr. Andreas Osch.

Fr. Wilhelmus Lit.

Fr. Arnoldus Osch.

Fr. Henricus Vechel.

Fr. Joannes Wilhelmi Fr. Henricus Baerle.

Fr. Wilhelmus Leendt.

Fr. Joannes Boxtel.

Fr. Joannes de Colle.

Fr. Thomas Fabri.

Fr. Thomas de Borkem.

Fr. Nicolaus de Amsterdamis.

Anno 1185 die 9a Maji Aegidius de Porta et Ghysberta, filia Wilhelmi de Wolf, conjuges, eligentes sepulturam in hoe monasterio, legaverunt conventui censum 6 librarum Payamenti, super domum et agros sitos in parochia de Scynle, in vico dicto 't Lutteleynde in fundationem anniversarii.

Anno 1486 Lerya Berwout, uxor Arnoldi van Evndhouts. legavit conventui censum 4 llorenorum aureorum Rhenensium. solvendum ex omnibus bonis suis post mortem relinquendis, in subsidium vini Eucharistici.

lla Maji ejusdem anni Lambertus, Henrici Mannarts filius, donavit conventui in puram eleemosynam censum unius malderi siliginis super agrum situm in parochia de Roosmalen.

Sluiten