Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

Eodem anno die 20a Junii Dominus Ghysbertus Haeck, consul civitatis Buscoducensis, legavit conventui campum magnitudinis 2 jugerura, situm Buscoduci in loco dicto den Calvenbergh, in fundationem anniversarii sui et suorum.

Anno 1487 die 30a Januarii Wilhelmus Vos ac Yda de Bye, conjuges, legaverunt conventui censum unius modii siliginis super quaedam bona sita in parochia de Helvoirt in fundationem anniversarii.

Anni ejusdem die 27a Augusti Dominus Rumoldus Zavelberchs, capellanus Ecclesiae S. Joannis Evangelistae, transportavit conventui, ex legato Joannae van Scorhout, quondam Beginae, censum 26 vasorum siliginis, super quaedam bona sita in parochia de Zoomeren, in fundationem unius Missae hebdomadatim legendae in choro Venerabilis Sacramenti.

Anno 1488 die 17a Januarii Heilwigis, uxor Joannis Bueckentop, fundavit missam de SS. ïrinitate, singulis diebus Dominicis in hoe conventu legendam, in quem linem eidem legavit, ultima sua voluntate, censum 12 librarum.

Continuatio Necrologii hujus conventus ab 1483.

(XXIX.) R. P. Henricus de Embrica professus ante Reformationem hujusconvenlus 8 Jan. 1484. R. P. Joannes Breda, prof. ante Beform. . 20 Febr. 1484. Fr. Joannes de Gerven » » » . 3 April 1484. R. P. Petrus Gorter. » » » lector, supprior 6 Sept. 1486.

Fr. Joannes de Tiela, prof. ante Reform conv. 22 Junii 1487. R. P. Joannes Mughovel prof. ante Reform. 18 Julii 1487. Fr. Joannes de Herpt non fuit hujus conventus filius, conv 4 Oet. 1487.

B. P. Nicolaus Florentii non fuit hujus conventus filius 1 Sept. 1487.

Sluiten