Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

provide rexit; quo tempore pro magna parte conventum et ecclesiam testudinibus obduxit, coemeterium variis Christi ac B. M. V. imaginibus ornavit et altaria duo, unum in honorem Nominis Jesu,

alterum in memoriam compassionis B.

M. V. in ecclesia erexit. Varias etiam persecutiones, turn a nascente haeresi Lutherana, tum a tumultuante plebe a qua conventum anno 1525 spoliatum vidit,

virili animo perpessus est. Tandem 1520 a prioratu hujus conventus absolutus mox Bruxellensibus fratribus prior praeficitur eligiturque definitor cap. prov. Calcariae 1529 celebrati. Postquam autem pluribus annis conventum Bruxellensem in pace rexisset, Monialibus Ord. N. Vallis Ducissae in Auder^hem confessor designatur,

ubi vir, Deo devotus, Virginique Matri singulariter affectus, ex hac luce migravit corpore apud fratres Bruxellis tumulato. l) 10 Oct. 1539. R. P. Theodoricus Oorschot jubilarius. Vir hic admodum religiosus ac ad regimen natus Ordini aggregatur ante Reformationem, fratribus quintus prior post reform.

conv. praelicitur anno 1498. Verum post sex mensium regimen in capitulo provinciali ab ofïicio absolutus, denuo ex priore conv. Mosae Traj. quem pluribus annis rexerat, prior duodecimuseligitur anno 1515 circa festum Omnium Sanctorum. Verum rursus vix anno cum dimidio fratribus praefectus absolvitur. Tandem ex confes-

1) P. Gerardus de Bie. — Meyer. De Predikheeren te 's Hevtoijenbosch. Blz. 40.

Sluiten