Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

liuic conventui prior dalur. Vir erat in spiritualibus valde eruditus, consolatorius ac assiduus in fidelium confessionibus audiendis, plus factis quam verbis docens.

Prioratum adeptus, pacis amator seipsum impendit, ac superimpendit, pro pace conservanda, tum inter confratres tum inter cives, asserens nil paci praeferendum;

inanemque esse sine pace praedicationem.

Magni ergo nominis tum apud cives tum apud civitatis primores efrectus, muitos conciliavit conventui amicos. Verum labore continuo fractus, vir immortali vita dignus, epilepticus evasit ac ab officio,

quod invitus susceperat, lybenti animo post regimen triennale depositus; vix trimestre superstes vitam cum morte com^ mutat, in domo capitulari tumulatus. i) 9 Dec. 1540. R. P. Gerardus Herpen anno 1524 in festo S. Lucae emisit professionem. Vir fuit insignis memoriae, praeclarisque animi dotibus ornatus, humilitate praesertim enituit. Electus 1543 prior conventus Calcariensis, fuga officium devitare conabatur,

tum per confratres tum per civitatis senatores qui unanimiter ejus praesentiam alïectabantur, electionis cassationem praestolatur, ast frustra. Tandem vir vere humilis, obediendum ratus, humeros nonnisi tremens officio supposuit qui ubi tribus circiter annis summa cum religiosorum aedificatione praefuisset, infirmus rediit

1) P. Augustinus van Heusden. — Meyer. De Predikheeren te 's Hpvtogenbosch. Blz. 41.

Sluiten