Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

primo fratribus suppriorem anno 1542,

deinde anno sequenti simul et fratribus novitiis magistrum dedit, quibus officiis triennio laudabiliter perfunctus, mittitur 1546 Lovanium pro adipiscendo baccalaureatus gradu,cujus approbationem obtinuit in cap. prov. Neomagensi 1548. Biennio post, facultate sibi a capitulo Gandensi concessa, rursum se Lovanium confert licentiarum gradum promeriturus, ubi antequam disputationes absolvisset, Hagaecomitani conventus prior salutatur eoque titulo 1553 cap. prov. Antverpiae celebrato adfuit, in eo difïinivit ac approbationem licentiarum obtinuit. licentiaque ad gradum magisterii donatur, quod anno eodem confirmatur in cap. gen. Romae celebrato.

(XL) 1554 mortuo p. Cornelio van Ertborne, hujus provinciae provinciali, capitulum tamquam provinciae vicarius in suo Hagaecomitano conventu celebravit, in quo in octavum hujus provinciae provincialem assumitur eique pacifice ac diligentissime quinquennio praefuit, quo tempore doctoratus lauream die 3 febr. 1555 in universitate Lovaniensi adeptus est. Sacras Verbi Dei conciones quas creberrimas,

uberrimo auditorum fructu, habebat, inter tot tantasque ofliciorum sollicitudines non intermisit, donec laboribus exhaustus,

regimen cum vita deposuit, febre prolixa

correptus 1) 21 Jan. 1559.

R. P. Antonius de Gils, indutus 4 Aug.

1) P. Adrianus Laurentii — Meyer. De Predikheeren te 's-Hertogen• bosch. Blz. 43.

Sluiten