Chronicon Conventus Buscoducensis Ordinis Praedicatorum et Historia monasterii Worcumiensis
tuit, donec anno sequenti rebus parumper
pacatis ad convontuni pene dostructum
reversus, confratres dispersos recollegit,
conventumque, quoad licuit, restauravit
ac novis aedificiis auxit. Enituit tum
maxime in fratres charitas Leendani. libros
enim supellectilemque quos sibi amicorum
munificentia comparaverat, vendidit ut eis
in summa conventus pauperie provideret.
Disciplinam vero re^ularem quam in boe
conventu nutriebat, colligere licet ex plu-
ribus fratribus ejus prioratus tempore ex
hoe conventu ad praelaturasaliorum sump-
tis: ipso enim teste circa 1560 hujus pro-
vinciae prior, priores conventuum Zieric-
zeeensis, Harlemensis et Groningeusis,
confessarii monasteriorum sororum Leovar-
diae et Auderghemii hujus conventus erant
lilii. Crescente deinde factiosorum turba,
eorum furori cedens 1578 assumpto secum
p. Petro Lieropio S. Th. iectore, Calcariam
secessit, ibique aliquot annis transactis
prioratuque abdicato,1583 Coloniam migrat
ac ibidem relijjiosissime, ut vixerat, vivere
desiit 10 Aug. 1588.
Scripsit historiam sui conventus, maxime eorum quae suo tempore contigerunt. Servatur M. S. in conventu Mechliniensi, ex quo pleraque in hoe Chronico inserta sunt.
R. P. Joannes Leent; anno 1549 in festo Epiphaniae Ordinem intravit, anno aetatis
suae 19 Qct 1558.
(Lil) R. P. Gosuinus Nereven in vigilia S. Leonardi 15'29 indutus, studiis gloriose absolutis, in locum p. Antonii a Leendt