is toegevoegd aan uw favorieten.

Chronicon Conventus Buscoducensis Ordinis Praedicatorum et Historia monasterii Worcumiensis

Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

Pelandiae municipio vocatus, anno 1559 die 30 Julii Ordinem ingressus est aet. 19. Philosophiae et theologiae studiis Lovanii peractis, ad suos redux, Verbi Dei tum in roborandis fidelibus tum in confutandis sectariis dispensator evadit egrejjius, quapropter horum implacabile in se excitavit odium; in quorum manus tandem circa 1583 (Leendanus enim hanc captivitatem scripsit antequam prioratus officium abdicavit) lapsus, dum ecclesiae parochiali in Poppel deservit, ab iis tiertradis Bergam ductus, teterrimo carceri mancipalur. Variis modis et lides et constantia praeclarissimi viri tentatur, teste enim Leendano, bis ad patibulum ductus, dum mortem exultans expectat in carcerem retruditur; alias ad energumenam eductus quam Neo-Evangelii ministri frustra saepius exorcismis suae ecclesiae aggressi fuerant,compulsusqueillam coram adslantibus interrogare, adjuravit eam dicens: »Adjuro te per Deum vivum et verum, ut dicas quae lides sit melior, an papistica an calvinistica", statimque respondit daemon per os mulieris exili ac clamorosa voce: «papistica est melior." Cumque ad instar canis rabidi adstantes morderet, P. Matthias duos primos suos digitos in os ejus immissos. mm sine ingenti admiratione sectariorum illaesos retraxit. Nihilo mitius tamen cum eo actum. Hispanis enim Nobilem quemdam, partibus Arausiacis addictum, quem captivum tenebant. cum eo commutandum