Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

olïerentibus, tantum abfuit, ut conditionem Hieronymus Thevaerts. Gertrudis Bergensis Gubernator, acceptaret, quin et addidit se, vita sospite, monachum ante meridiem laqueo addicturum. Aliud tarnen de famulo suo disposuerat Deus. contigit enim eodem tempore matutino. ut sectarii, qui infeliciter cum Hispanispugnaverarit, civitatem fugientes ingressi, in gubernatorem tamquam receptae cladis causam exacerbati,

insurrexerint eumque eorum furorem decli-

(LVI) nare conantem, in penario suo confoderint; eodem tempore quo P. Matthias se Jaetum ad mortem praeparabat; e medio itaque sublato, admirabili divina Providentia, capitali inimico, post sex mensium ergastulum gravi aere redemptus,

ad conventum remittitur, exinde majori zelo, adversus tidei hostes ad obitum usque in cathedris et pulpitis desudavit, quapropter et praedicatoris generalis titulum promeruit Fuit subinde et S. Theol. Lector ac Diffinitor capituli Provincialis.

Dein anno 1594, in vigilia B. Martini,

Prior post Reformationem vicesimus primus electus, praefuit usque ad annum 1597,

denuo electus Prior vicesimus quartus anno 1605, biennio conventum rexit,

deinde anno 1610, ad sui instantiam, ob decrepitam aetatem, a supprioratus officio absolutus, magnae apud suos et exteros authoritatis singulareque hujus conventus ornamentum supervixit usque ad ... 20 Mart. 1621.

Scripsit, teste Gilberto de la Haye Destructionern Babylonis, sive Traclatum de Vitiis.

M. S.

Sluiten