Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

ginem Divae Virginis, sibi ac suis anniversarium in ea fundavit. legans in hunc finem conventui censum 30 solidorum super domum sitam Buscoduci in platea vulgo den hoogen Steenwecli; item censum 10 solidorum super domum sitam in vico dicto de Boertsche straet.

Annonae caritas, et ex ea exorta lues contagiosa quae anno 1424 Sylvaeducenses misere divexare coeperat, hoe anno quam maxime desaeviit.

(LX) Anno 1427 die 4 Septembris Wilhelmus de Ryckvoert donavit conventui medietatem prati sitam in parochia de Ghemert, censum (3 modiorum et 1 vasis siliginis super quaedam bona ibidem existentia, censum 1 denarii aurei vulgo gouden Peter, item medietatem omnium bonorum suorum sub onere alimentationis quoad vitam ipsi a conventu praestandae.

Anno 1428 die 17a Junii Magister Martinus de Zoemeren donavit conventui censum 55 solidorum super domum Domini Abbatis S. Trudonis, sitam Buscoduci retro conventum fratrum Minorum; item censum 10 solidorum super domum sitam ibidem juxta Pontem Bladi; item simiiem censum super domum sitam ibidem in vico tendente a foro Piscium ad hortum fratrum Minorum.

Anno 1429 die lla Augusti Domicella Heylwigis Gasteldonck, vidua Goeswini llerincx, Beghina in majori Curia Buscoducensi, testamento conventui reliquit censum 15 librarum super omnia bona sua in fundationem unius missae quotidianae dicendae in ecclesia conventus in altari S. Jacobi Apostoli.

21a Octobris ejusdem anni simili modo assignavit Domicella Leonia de Kessel, vidua Theodorici de Dryel, conventui censum 3 librarum super villam dictam de Aernthoeve sitam in parochia de Kessel in fundationem unius anniversarii.

281 Novembris Enghela Brocke, vidua Theodorici de Brede, Beghina in minori Curia Buscoduci, fundavit in ecclesia conventus unam missam quotidianum dicendam semper

Sluiten