Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

modios siliginis consimilis pactionis conventui fratrum Minorum in Buscoducis, necnon unum modium siliginis praedictae pactionis Monialibus ejusdem Hospitalis contulit, et in puram eleemosynam, donatione quae dicitur inter viios, donavit; ah eisdem Mensa, Pauperibus, Conventibus, Monialibus, haereditario jure habendos, et libere ex dicta decima annuatim in festo B. Petri Apostoli ad Cathedram recipiendos et babendos. Promittens Domina Elisabeth praedicta cum suo tutore ad hoe ab ea electo, et ei a judice rite dato, Magistro Martino de Zomeren, ad opus Mensae, Pauperum', Conventuum et Monialium praedictorum, quod ipsa dabit et solvet eisdem Mensae, Pauperibus, Conventibus et Monialibus praedictis, pactuin '27 modiorum siliginis praescriptum anno quolibet haereditarie termino solutionis praedicto, juxta modum divisionis praeexpressum, et in Boekei tradet et deliberabit ex dicta decima cum suis attenentiis, videlicetdictae Mensae sex et dimidium modios siliginis dictae pactionis et sex et dimidium modios siliginis dictae pactionis Pauperibus praedictis, atque sex et dimidium modios siliginis hujusmodi pactionis Conventui fratrum Praedicatorum et sex et dimidium modios siliginis consimilis pactionis Conventui fratrum Minorum in Buscoducis, necnon unum modium siliginis pactionis praedictae Monialibus ejusdem Hospitalis, talibus conditionibus annexis, quod antiquior Scabinus pro tempore in Buscoducis, et Procurator Mensae S. Spiritus praedictae, perpetuis temporibus futuris habebunt onus distribuendi pactiones praedictas Mensae, Pauperibus, Conventibus et Monialibus praedictis, juxta modos ordinationum et divisionum praeexpressos. Item conditionatum est, quod quilibet dictorum conventuum perpetuis temporibus futuris, quolibet anno, cum suis cereis celebrabit et celebrari faciet quater in anno in suo claustro memoriam et anniversarium Dominae Elisabeth et suorum Maritorum praedictorum, necnon Parentum, videlicet Patris et Matris atque Domini quondam Theodorici Comitis de Merca, fratris

Sluiten