Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

Dominae Eiisabeth praedictae, in signum receptionis eleemosynarum praedictarum, prima vice, videlicet in proximo die lunae post festum B. Mathiae Apostoli, secunda vice in primo die lunae post festum B. Martini Episcopi, tertia vice in primo die lunae post festum Purificationis B. M. V. quarta vice in primo die lunae post festum Nativitatis B. Joannis Bapt., ita videlicet quod in die lunae praelicto celebrabit Vigilias et die proximo tune sequenti missam pro defunctis ; item ordinatum est et conditionatum in promissis, quod, ut dicti fratres eo magis laetentur, et proniores sint ad faciendam memoriam praedictam, dictis quatuor vicibus ipsi venient ad refectorium et ibidem de dictis pactionibus, dicto conventui datis, reficiantur et pytanciam inde recipiant competentem: item conventum est quod dicta portio Mensae praedictae data dicto pacto, ut praemittitur, assignata, (LXII) distribuatur annuatim pauperibus. intirmis, in lecto aegritudinis in Buscoducis pro tempore decumbentibus. juxta discretionem illorum quibus dicta distributio, ut praemittitur, commissa est: item conventum est, quod perpetuis temporibus futuris, dum dicti Conventus memoriam praedictam pro salute animarum praedictarum fecerint, aut facere debeant, qualibet vice de dictis quatuor vicibus, id se facturos antiquiori scabino et procuratori praedictis. satis tempestive ad ibidem veniendum et dictae memoriae interessendum signiticare tenebuntur et debebunt. omni dolo secluso. Testes interfuerunt scabini in Buscoducis, Rodolphus Lodys et Godefridus de Rode. Datum decima quarta die, mensis Augusti, anno Domini millesimo quadringentesimo trigesimo primo.

Anno 1432 die !29a Octobris Christianus Christiani Lyesbout, eligens in ecclesia hujus conventus suam sepulturam, eidem legavit censum duorum modiorum siliginis'super certos agros sitos in parochia Tongelree, ad locum dictum de kolek.

Anno 1434 Philippus Dux Brabantiae super fundum, in quo conventus fuit aedilicatus, sub certis conditionibus, ut

Sluiten