is toegevoegd aan uw favorieten.

Chronicon Conventus Buscoducensis Ordinis Praedicatorum et Historia monasterii Worcumiensis

Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

Crucis signaculo, dixit: »In nomine Patris et Filii et Spiritus »sancti Amen.'' Acta sunt liaec in domo inhabitationis clusae apud ecclesiarn S. Petri in Vucht sub anno, mense, ac die quibus supra : videlicet quarta Octobris praesentibus ibidem testibus lide dignis, Domino Alardo Arnoldi, pastore sancti l'etri in Vucht, et Domino tluidone Vermeer, vicecurato in sancto Lamberto ibidem. In horum robur et fidem praedictus Prior sigillum sui olïicii praesentibus duxit imprimcndum, et impressit.

Anno 1445 die 2U Februarii Aleydis, uxor Mattliaei de Trajecto Superiori, legavit conventui in puram eleemosynam censum unius malderi siliginis, levandum super omnia bona sua.

18 Martii ejusdem anni Luytgardis, vidua Joannis van der Stael, legavit conventui censum unius sextariae siliginis super domum sitam in parochia de Roosmalen, in fundationem anniversarii Elisabethae, liliae Nicolai de Berkel.

(LXV1I) Anno 1446 die l7Januarii Wilhelmus de Engelen, civis Buscoducensis, legavit Conventibus fratrum Minorum et Praedicatorum censum 0 ilorenorum aureorum, cuique conventui pro medietate, hac adjecta conditione ut fratres Minores singulis feriis sextis, tempore summi sacri, accendant duas candelas tenendas per imagines duorum Angelorum, collocatas ante imaginem Crucifixi; fratres autem. Praedicatores similiter Dominicis diebus, tempore summi sacri, accendant duas candelas tenendas per imagines duorum Angelorum, consistentes in postibus ante summum Altare.

14a Novembris ejusdem anni Wolterus van Broechove et Elisabetha de Wael, conjuges, legaverunt conventui censum 5 sextariorum siliginis.

Anno 14'i7 die 19 Januarii Gerlaca, vidua Joannis Vlymminx, legavit conventui censum 3 modiorum siliginis super villam sitam in parochia de Leendt, in fundationem anniversarii sui ac suorum cum vigiliis novem lectionum, hac conditione, ut presbytero anniversarium celebranti duo stu-