Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

8a Aprilis ejusdem anni Angela, filia Arnoldi de Bye, Beghina in Majori Curia Beghinarum Buscoduci, in fundationem anniversarii sui ac suorum parentum, ultima sua voluntate reliquit conventui censum 6 vasorum siliginis super quaedam bona sua in parochia de Tilborch.

Eodem anno 31 Mnji Lutgerus de Geldrop legavit conventui censum unius librae pagamenti super quasdam domus sitas in parochia de Orten in puram elecmosynam.

24" Septembris ejusdem anni Luytgardis de Beke, uxor Joannis de Cranendonck, in fundationem anniversarii sui ac suorum legavit conventui censum 2 modiorum siliginis, levandum super quaedam bona sita in parochia de Myerle.

Anno 1452 die 21 Augusti Aleydis, filia Henrici van Uden, beyhina in Majori Beghinagio Buscoducensi. ultima sua voluntate donavit conventui censum 5 modiorum siliginis, levandum super duas villas Domini de Myerle, sitas in praefata parochia.

Anno 1455 Junii die 18» Henricus Aegidii van Gheel in fundationem sui anniversarii legavit conventui in cujus eci lesia apud parentes suos sepeliri voluit, censum unius libii, super bona sita in Stvyp propre Eyndoviam.

Anno 1456 die 24 Novembris Bodolphus Bodolphi de Herpen, civis Buscoducensis, fundavit unam Missam quotidie in ecclesia nostra tempore summi Sacri in perpetuum legendam ; in hunc finem assignavit conventui censum 5 librarum super agrum in parochia de Scynle situm, dictum de Hageacker; 2» censum 40 solidorum ex quodam prato sito in dicta paiochia, in loco dicto de Eylde; 3° censum unius librae super agrum juxta communem plateam, sita in dicta parochia.

Anno 1457 die 30 Aprilis praefatus fundator una cum Bertrande, lilia Gerardi Roelofs, uxore sua, condito testamento, legaverant domum, aream et hortum sitos Buscoduci, in vico lJyntamensi versus locum, dictum Wyntmolenberch,' pi o erectione Hospitalis in sustentationem octo pauperum

Sluiten