Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

sequioris sexus personarum, ac huic hospitali praedicto testamento assignaverant 1» tres census unius modii siliginis super bona sita in Scynle; 2» duos census dimidii modii siliginis super bona in praefata parochia sita, censum 5 librarum, censum 0 librarum, censum duarum librarum, et censum 150 solidorum. levandos in dicta parochia. Legaverant et huic conventui plures census ad summum 10 librarum annuatim percipiendos ex bonis ibidem sitis.

Verum die 18 Aprilis anni 1451) Bertrandis. praefati Hodolphi uxor, partim jam dictam fundationem revocavit, (LX1X) medietatem bonorum in primo testamento illi relictorum, assignans huic conventui, ut ex sequenti littera revocationis constat.

»In nomine Domini. Amen. Per hoe praesens publicum instrumentum cunctis pateat evidenter, quod cum alias honesti conjuges Rodolphus de Herpen et Bertrandis, ejus uxor, condidissent et ordinassent unanimiter eorum testamentum, seu eorum ultimam voluntatem, in quo quidem testamento inter cetera legassent et reliquissent ad opus coenobii seu hospitalis certos domum, aream et hortum, sitos in Buscoducis, in vico dicto Sinte Jacopsstraet, et alia bona haereditaria, prout in quodam instrumento coram Gerardo de Grotel, notario publico, confecto plenius dicebatur contineri; constituta igitur anno a Nalivitate Domini millesimo quadringentesimo quinquagesimo nono, indictione 7«, mensis Aprilis die decima octava, hora primarum vel quasi, pontificatus Sanctissimi in Christo Patris et Domini nostri Dominii Pii, divina Providentia papae Secundi, anno secundo, in mei notarii publici et testium subscriptorum ad hoe vocatorum specialiter et rogatorum praesentia, supradicta Bertrandis omnihus melioribus via, modo, jure, causa et forma, quibus melius et efïicacius scivit, potuit et debuit, suaque spontanea ac libera sua voluntate, et ex certa eju<; scientia. ut asseruit. supradictam clausulam quoad medietatem suam cassavit, revocavit et annullavit. ac pro

Sluiten