is toegevoegd aan uw favorieten.

Chronicon Conventus Buscoducensis Ordinis Praedicatorum et Historia monasterii Worcumiensis

Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

(BXXVIII) Die 22a Novembris ejusdem anni Catharina, filia Rutgeri Luyben. Beghina in Majori Cavia Buscoducensi, ullima sua voluntate, praeter varia variis monastcriis Jegala, in fundationem sui anniversarii assignavit conventui censum dimidii modii siliginis super quasdam haereditates sitas in parochia de ürten, item censum lü librarum, levandum super octo jugera agri siti in parochia de Maren in loco dicto de Paddelaer.

Anno 1462 die 8 Septembris Arnoldus de Ellaer legavit conventui censum unius libri super domum sitam in parochia de üirschot ut singulis diebus Dominicis et feslivis anima ejus in ambone precibus fidelium a concionatore commendetur.

Anno 1463 die 2a Januarii Philippus Dux Brabantiae sancivit ne monasteria. hospitalia, aut alia loca pia. in civitate et Majoria Buscoducensi acquirant quocunque titulo, sive donationis, fundationis, emptionis, etc. census ac alia bona immobilia; neve titulo successionis, haereditates consanguineorum adeant; permittit tarnen, ut praedictis locis in fundationes anniversariorum ac alioi um piorum operum legentur parvi census, modo annui canones non excedant summam centum stuverorum, sintque praefati census subjecti oneribus, quibus antequam legabantur, onerati erant,acsint quocunque tempore per quosvis legantium successores redimibiles.

Hujus anni memoriam posteris reddidit Vulcanus. Exorta enim flamma 13a Julii in platea tinctoria, vulgo de Veriverstraet ad intersigne Gacabi, praeter domum civicam cum archivis. ultra 4UUÜ domorum. pluresque hominos. maxima civium jactura in cineres redegit, de quo sequens extat chronographicum :

TInCtor aCCendlt LVMen In BVsCo.

Idem fatum ita luget J. B. Grammaye :

Aspersit sylvam cacabus tinctoris, et omnis Una luce die, lux perit atque dies.