Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

Anno 14(34 die la Januarii Rudolphus Hals in fundationem anniversarii sui, uxoris ac parentum suorum, ultima sua voluntate, reliquit conventui censum üi/2 librarum, super domum sitam Buscoduci in vico dicto de Boertsche strnet; remisit eidem etiam censum 3*2 solidorum quem conventus testatori praefato solvere tenebatur ex domo sita Buscoduci in platea dicta de Peperstraet.

Die 4a April is ejusdem anni Petrus Bits, necnon Mechtildis ejus uxor, legaverunt conventui, in cujus ecclesia elegerant sepulturam, censum 4 librarum solvendarum ex bonis testatoris, in fundationem anniversarii.

Eodem anno 23a Decembris Domicella Mechtildis, vidua Domini Gerardi Back, censum 100 librarum super dominium de Helmond donavit Mensae Spiritus Sancti in Buscoducis, ea lege, ut annue solverentur ex praefato censu conventui huic 28 librae in fundationem 2 Missarum in porta Captivorum per Patres Praedicatores hebdomadatim legendarum, (LXXIX) ut constat ex sequenti clausula donationi adjecta:

sltem tenebitur Rector dictae Mensae, pro tempoie, de supradicto censu centum librarum, dictae monetae, viginti octo libras ejusdem monetae, anno quolibet, tempore quadragesimali convertere et exponere fratribus conventus Praedicatorum in Buscoducis, pro victualibus ipsis necessariis, et in communi in refectorio distribuendis, et ad nullum aliurn usum, ita videlicet, quod dicti fratres, nee aliquis alter ex parte illorum, se de dicto censu quidquam intromittat. ordinet aut disponat; sed eaedem viginti octo librae dumtaxat erunt corivertendae modo praenarrato, et si dicti fratres, aut aliquis nomine, et ex parte eorum, secus fecerit aut facit, ex tune et in illo eventu dictae viginti octo librae ad fabricam ejusdem ecclesiae praedictam liaereditario jure succedent et devolvent, per Rectores ejusdem fabricae, pro tempore existentes, pauperibus domesticis, dictis communiter Huysarmen in dicto oppido pro tempore degentibus, praesertim illis, quibus major viget necessitas, distribuendae,

Sluiten