is toegevoegd aan uw favorieten.

Chronicon Conventus Buscoducensis Ordinis Praedicatorum et Historia monasterii Worcumiensis

Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

Mensae ?. Spiritus Buscoduci donavit conventui censum 2 librarum. item cuilibet sacerdoti annue unam quartam vini Rhenani, et cuilibet non sacerdoti unam pintam vini Rhenani, super villam sitam in parochia de Venloon, in fundationem anniversarii sui ac Domicellae Elisabelh, suae uxoris.

!9a Decembris ejusdem anni Nobilis Domicella Joanna de Lecka, domina temporalis de Heeswijck, Dinter, Asten et Gestel prope Oisterwyck, ultima sua voluntate eligens sepulturam in choro hujus ecclesiae, in praenobilium Majorum suorum sepulchro, legavit conventui censum trium modiorum siliginis in fundationem anniversarii sui; item unius Missae de Spiritu Sancto, in summo Choro. siogulis feriis quartis solemniter decantandae.

Anno 1471 die 21 Augusti Sophia de Beerse, Beghina Majoris Curiae Buscoducensis, legavit conventui censum unius modii siliginis super quosdam agros, sitos in parochia de Esch, in fundationem duorum anniversariorum.

(LVXXI) Die (3a Julii ejusdem anni Henricus Henrix et Mechtildis de Triest conjuges, legaverunt conventui censum 8 denariorum, vulgo Peters, solvendum ex quadam villa sita in parochia de Aerlebeke, in loco dicto de Donck, in fundationem unius anniversarii cum vigiliis.

Eodem anno die 25 Augusti Luytgardis Becker, vidua Tilmanni Rekenet, legavit conventui dimidium modium siliginis annue solvendum ex quibusdam agris sitis in parochia de Helvoirt, in fundationem unius anniversarii.

Eodem anno die 13 Julii Philippus de Wemeryk legavit conventui in cujus ecclesia cum Aleyde, conjuge sua, sepeliri voluit, censum 5 librarum. solvendum ex omnibus bonis post mortem suam relinquendis, in fundationem unius anniversarii.

Anno 1473 die 12 Novembris Joannes de Lith et Mechtildis van der Boeydonck, conjuges, in puram eleemosynam legaverunt conventui censum 20 solidorum, super domum sitam Buscoduci, in vico dicto de Colperstraet.