Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

hujus monasterii fratres promulgari jussit, revocans omnia privilegia, prius eisdem concessa, prohibensque quascumque functiones sacras extra monasterii septa peragendas.

Verum P. Wilhelmo de Gravia, hujus monasterii tune suppriore ac \icario, 14 iMartii 1494 ab hac sententia ad Sedem Apostolicam appellante, res composita est, patribus manentibus in possessione supplicationis aliarumque solemnitatum dictae confraternitatis, Reverendissimo veruLeodiensi levante suspensionem ut ex sequentibus litteris constat. i)

Joannes de Hoerne, Dei et Apostolicae Sedis gratia, Episcopus Leodiensis, universis et singulis presbyteris, clericis, notariis et tabellionibus publicis, nobis subditis, salutem in Domino. Gum nos alias, ex certis causis animum nostrum ad hoe moventibus, omnia et singula privilegia. gratias seu beneficia Priori et Conventui monasterii Praedicatorum, oppidi Buscoducensis, nostrae Leodiensis Dioecesis, in genere, aut singularibus personis ejusdem in specie, a Nobis et nostris Antecessoribus Episcopis Leodiensibus concessas et concessa cassaverimus, revocaverimus et annullaverimus, cassa quoque revocata, irrita et annullata esse voluerimus et mandaverimus, sic quod illorum praetextu non poterant in antea extra locum sui conventus, infra nostram dioeeesim. seu parochiales ecclesias ejusdem, confessiones audire et absolutionis beneficium, praecipue in casibus episcopalibus impendere. verbum divinum praedicare, terminos suos circumire, aut in praemissis vel aliis sacramentalibus quibuscumque quidquam facere, seu attentare nisi quatenus eisdem de jure communi licitum foret et concessum. Nos autem pace, concordia et unione per et inter venerabiles Dominos Decanum et Capitulum ecclesiae Gollegiatae et Parochialis Sancti Joannis Evangelistae antedicti oppidi Buscoducensis. nostrae dioecesis. ac Religiosos. devotosque Nobis in Christo dilectos Priorem et conventum monasterii Praedicatorum.

1) Appel van P. Wilhelmus van Grave. Meyer. De Predikheeren te s Hertogenbosch. Bijlage VII blz. 221.

Sluiten