Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

oppidi praetacti. de et super quibusdam dissentionibus quaestionum, materiis et controversiis inter praefatos Dominos Decanum et Capitulum, ipsosque Religiosos pridem exortis et motis, existentibus, reformatis atque factis eisdem Religiosis Personis, Priori et Conventui monasterii (LXXXV) Praedicatorum praetacti, quando ipsi Verbum Dei Evangelicamque doctrinam praedicare, confessiones audire, poenitentias salutares injungere el terminos suos circumire, juxta et secundum formam et tenorem Glementinae Dudum, alias Supra Cathedram, de sepulturis etc. ac juxta morem et consuetudinem, per eos hactenus in ea parte observatas, ita tarnen quod ipsi fratres religiosi in hujusmodi officiis,' scilicet praedicationibus suis, audiendis confessionibus, et' poenitentiis salutaribus injungendis. tirmius et fidelius observent conter.ta et descripta in dicta Clementina, secundum morem per ipsos hactenus observatum, singulis statutis canonicis et ecclesiasticis lirmis remanentibus et in suo robore duraturis, possint et valeant, licentiam, potestatem pariter et authoritatem concedimus, et tenore praesentium impartimur. Mandantes vobis universis et singulis ac cuilibet vestrum supradictis, in virtute sanctae obedientiae, quatenus supradictos fratres religiosos Ordinis fratrum Praedicatorum conventus antetacti, eorumque quemlibet ad antetactum ministerium in ecclesiis et locis vestris exercendum eorumque terminos observandum juxta formam modumque hactenus observatos, admittatis et percipiatis, ac a vestris subditis admitti et recipi faciaus. In quorum praemissorum testimonium sigillum nostrum ad causas praesentibus litteris duximus appendendum. Datum in civitate Leodiensi sub anno a Nativitate Domini 1494 mensis Junii die 9."

Die la Decembris ejusdem anni Dominus Gysselbertus Gysselen. consiliarius civitatis Buscoducensis, legavit conventui villam dictam de Lobbenhoeve, sitam in parochia de Scynle, item censum IK modii siliginis, ac redditum 12 tlorenorum Rhenensium super quaedam bona sita in parochia

Sluiten