Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

Anno 1496 Joannes de Raet cum conjuge Margareta legavit conventui censum unius librae pagamenti supra domum sitam Buscoduci juxta Pontem Gerlaci in fundationem anniversani.

Anno 1497 in Majo habitum Ordinis in hoe conventu induerunt:

fr Wolterus de Sancto Trudone, fr. Joannes Gheldrop, fr. Joannes Baerll.

16 Augusti ejusdem anni Elisabetha, vidua Arnoldi van

h> legavit conventui censum 10 quartarum vini Rhenani,

super omnia bona sua post mortem relinquenda.

5 Octobris Odilia de Oisterzeel, uxor Hugonis de Wyck,

legavit conventui censum unius modii siliginis,super quaedam'

bona, vulgo dicta den Bakertant, sita in parochia de Goirle.

Decembris Symon van Gheel, consiliarius oppidi Bus-

coducensis, legavit conventui, in cujus ecclesia elegit sepul-

turam, censum trium librarum super domum etagrossitos

in parochia de Lit, in fundationem unius anniversarii.

Anno 1498 in festo S. Bernardi admissi fuerunt ad habitum :

fr. Anselmus de Ghemert.

fr. Joannes Tongelre.

Eodem anno eligitur prior hujus conventus fr. Theodericus de Oirschott. Hic fuerat, renitentibus patribus senioribus, ante Reformationem ad Ordinem in hoe conventu admissus' nunc a minori parte fratrum electus, ac a Priore Coloniensis' conventus, tamquam Vicario Nationis Brabantiae, Prior confirmatus; verum anno sequenti in capitulo provinciali ejus confirmatio fuit Cfissata, ac declaratum fratrem Theodoricum, tempore suae conlirmationis, nonnisi vicarium conventus fuisse; unde nee locum in praefato capitulo inter Priores obtinuit. — Prior quartus. —

Absoluto itaque fr. Iheoderico a Prioratus sex mensium officio, anno 1499 electus est prior fr. Joannes Boxtel. — Prior quintus.

Sluiten