Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

Fr. Petras Myrle.

In festo B. Dominici:

Fr. Petrus de Ferro.

Anno vero 1509 in festo S. Joannis Baptistae habitu Ordinis induitur: Fr Gherardus Hagens.

Anno 1510 die 19 Februarii Hadwigis Haza, uxor Adriani Arnoldi, civis Montis S. Gertrudis, ultima sua voluntate statuit, ut patres terminarii hujus conventus, quoties praedicationis causa, aut ob negotia conventus, diverterent ad Montem S. Gertrudis, hospitarentur in camera domus suae inhabitationis, ac ibiden de victu aliisque necessariis ipsis provideretur, ut ex instrumento sequenti patet:

»In Nomini Domini. Amen. ïenore praesentis publici instrumenti, cunctis innotescat, quatenus sub anno a Nativitate Domini millesimo quingentesimo decimo, indictione decima tercia, mensis februarii decima nona, die, hora decima, de mane, ante meridiem, vel circiter, pontificatus sanctissimi in Ohristo Patris, et Domini nostri, Domini Julii hujus nominis Papae secundi, anno suo septimo, constituta eoram me Notario, et testibus subscriptis, provida, discreta et honesta matrona Haedwigia, dicta vulgariter Haza. uxor legitima Adriani, Arnoldi, incola oppidi Montis S. Gertrudis, Leodiensis dioecesis, corpore aliqualiter languens ac lecto aegritudinis decumbens, racionis tarnen, sensuum et intellectus plenarie compos existens, siquidem luculenter apparuit. attendens ac provide in animo suo revolvens brevitatem miserabilis humanae vitae, ac numerum dierum soli Deo certum, quodque eciam inter opera Christianorum maxime pietas et misericordia apud Altissimum commendantur, ideo dum racio viget et animus non frangitur molestiis mortalibus, statuit, decrevit et assentiente viro suo Adriano praefato, omnibus melioribus modo, jure, causa et forma, quibus id potuit et debuit, potest et debet, ultra alia legata pro salute suae animae pridem ordinata, coram me Notario, et potestate augendi, addendi et majorandi sibi coram suo confessoreet

Sluiten