Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

V

In oirconde desen brieve beseghelt met onsen seghelen, in jair ons Heren duysent vvf hondert ende darthien, opten 26 dach in Maerte''.

Tempore prioratus R. P. Joannis de Colle, domicella Mechtildis, vidua Joannis Alarts, civis Ruscoducensis, bona quaedem legaverat conventui, e quibus census creari debebat in fundationera unius bursae pro uno studente hnjus conventus, in studio theologico conventus Coloniensis. Censum hunc creaverat praefatus prior conventui Goloniensi solvendum super bona hujus monasterii. ast contentione desuper orta, inter utrumque conventum sequens contractus 17 Kal. Aprilis initus est:

Universis et singulis praesentes litteras visuris, seu audituris salutera in Domino et infrascriptorum agnoscere veritatem. Notum sit quod cura pridem fratres Joannes de Colle, tune Prior, Arnoldus de Lyt, supprior, et Wilhelmus de Gravia, procurator, cum aliis patribus et fratribus, nomine conventus fratrum Praedicatorum in Buscoducis, racione bonorum, quae dictus conventus Buscoducensis ab honesta Matrona Mechtilde, relicta quondam Johannis Alarts, percepit ad opus conventus Coloniensis ejusdem Ordinis promisissent Magistro Nycolao Kuysten, ad opus conventus Praedicatorum praedicti, siti in civitate Coloniensi, dare et solvere annuum et perpetuum haereditarium censum octo aureorum Rhenensium, Overrens corvorster gulden vocatorum, monetae Imperatoris aut Electorurn Imperii, vel valoiem eorumdem in alia bona et aequivalenti pecunia, anno quolibet haereditarie, decima nona Julii, ex omnibus et singulis bonis praedicti conventus Buscoducensis mobilibus et immobilibus, haeredetariis et aliis, ubicumque locorum sitis, solvendis aut reperiendis, sub certis, diversis, condicionibus ibidem additis et expressis, in certis litteris scabinalibus de Buscoducis desuper confectis, de datae decimae nonae Julii, anni Domini millesimi quingentesimi septimi. Igitur nos fr. Otto de Herwarden, pro nunc Prior, ceterique patres

L

Sluiten