Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

Patres dicli conventus Buscoducensis duxerint illuc mittendum, qui gaiuiebit graciis et privilegiis consuetis in studio Tbeologiae dicti conventus Coloniensis. In cujus rei testimonium Nos Priores praefati, cum nostris Patribus et Fratribus in conventibus nostris praefatis caiiitulariter congregatis, siyilla conventuum nostroiuni duximus praesentibus apponenda, omni dolo et fraude seclusis. Acta sunt haec sub anno Domini millesimo quingentesimo decimo, decimo septimo Kalendus Aprilis.

Paueo tempore post hunc contractum, Otto de Herwarden, prior hujus conventus, nimio ac inordinato studio, laboreque praedicationis indiscreto infatuatus, ab officio deponitur eique successor datur ante festa Pasctialia:

fr. Joannes de Colle, cui praefatus Otto in prioratu successerat. — prior octavus —

Eodem anno 12 Aprilis Gerardus Laurentti de Mol legavit conventui 12 libras, in fundationem sui anniversarii. In Vigilia S. Joannis Baptistae habitum Ordinis suscepit: fr. Wolterus Baerll.

Anno 1511 ad Ordinem admittuntur:

fr. Gerardus Leonii, alias Wyck, in festo Annuntiationis B. M. V.,

fr. Dominicus Laurentii. in festo S. Dominici,

fr. Arnoldus Erp in festo SS. Simonis et Judae. (XGV) 8 Aprilis ejusdem anni, Dominus Hermannus de Waciitendonck et Domicella Waldetrudis de Weerdeborch, conjuges, Domini de Amersoyen, legaverunt conventui censum 1 floreni Bhenensis, super agrum, dictum de Coreweert, situm in parochia de Hoklem, in fundationem sui anniversarii.

18 Junii ejusdem anni Margareta, filia naturalis Bodolphi Brants, donatione inter vivos, conventui donavit omnia bona sua tam mobilia quam immobilia, ea conditione ut post mortem in ecclesia hujus conventus obtineat sepulturam. 8 Septembris ejusdem anni Henricus Hermanni de Deventer

Sluiten