Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

In Dei Nomine per praesentes injungentes nihilominus Domino et Fratri Johanni Want, religioso professo Ordinis Piaedicatorum. conventus Opidi Buscoducensis, sub penis et censuris a jure statutis, et in testamento comminatis, quatenis viagium unum ad Terram Sanctam, ultra aquas marinas, in Jerusalem, infra hunc et festum Pentecostes proxime venturum, peragere incipiat, si velit; alioquin distribucionem, erogacionem et administracionem centum XX quinque ducatorum, in testamento mencionatorum, ad nos et nostrum dispositionem reservavimus et per praesentes reservamus.

27 Septembris ejusdem anni. Joannes Wautgeri de Mairlair lega\it conventui pro fundatione trium Missarum, singulis septimanis celebrandarum, censum 12 florenorum Rhenensium, super bona sita Buscoduci, ac censum trium florenorum Bhenensium ac censum 6 librarum payamenti super quaedam bona sita in civitate Buscoducensi.

Anno 1513 die li Maii Hillegondis, (ilia Joannisde Haren, donavit conventui in puram eleemosynam et intuitu Joannis Lam bert i Soekers de Oisterwyck, ejus ex sorore nepotis ad habitum in hoe conventu recipiendi, duas domas sitas Buscoduci retro conventum Minoritarum. Ratione hujus donationis et aliorum benefactorum, conventus ex mera gratitudine se obligavit ad duo anriiversaria pro benefactrice ejusque parentibus ac consanguineis cantanda 10 Decembris 151'.).

-•) Maji ejusdem arni habitum Ordinis recepit supradictus Fr. Joannes Oisterwyck.

In festo S. Urbani eodem anno :

Fr. Judocus Meynsfort, organista.

Anno 1514 eligitur prior hujus conventus:

Fr. Joannes de Hantwerpia. praedicator valdegratiosus, cujus parvo prioratus tempore, ecclesia ac bibliotheca conventus fornicibus ligneis depictis obductae sunt. - Prior nonus. Beceptus ad habitum Ordinis in festo S. Catharinae Virginis: fr Arnoldus Pothey.

Sluiten