Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

Difïinitores fuerunt:

P. Mag- Sebastianus Albus, S. Th. D. Haereticae Pravitatis Inquisitor, conventus Brugensis filius.

P. Theodericus Schoonhoven, conventus ültrajectini filius.

P. Andreas Hugonis de Delft. Inquisitor filius conv. Hagensis.

P. Laurentius Laurentii S. Th. D. Parisiensis, conv. Gron. filius.

In festo S. Lucae habitum Ordinis induerunt:

Fr. Joannes de Angia.

Fr. Gerardus de Herpen.

Eodem anno circa festum Omnium Sanctorum, Eximius P. M. Joannes Baerll. S. Th. D. postquam septem aunis laudabiliter conventum rexisset, in spiritualibus ac temporalibus auxisset, causantibus quibusdam fratribus ejus asperitatem, ab ofïicio destituitur eique post praedictum festum successor datur, prior undecimus:

(Cl) P. Gerardus de Bye, hujus conventus filius, actualis prior Bruxellensis, S. Th. Licentiatus, vir pius, Virginique Matri maxime devotus.

Anno 1524, mortuo P. Mag. Jacobo a Calcar, hujus Provinciae primo Provinciali, in conventu Lovaniensi habitum fuit capitulum provinciale octavum in quo in Provincialem eligitur P. Andreas Hugonis de Delft, conventus Hagensis filius, Inquisitor ac conventus Lovaniensis actualis prior.

Anno 1525 in octava Paschae Decani opificum tumultuantes conveniunt in prato conventus nee inde recedunt antequam Magistratus impositiones super cerevisiam ac farinam remisisset.

20a autem Junii in eodem prato iidem, ad se convocatis opificibus, pluribus civibus faeceque populi, conveniunt. Abrogatam cupientes immunitatem religiosorum a taxis et impositionibus. pluribus monasterïis metu adactis in id consentientibus. Cum vero patres Carthusiani in Vucht. Wilhelmitae Daseldoncani et Praedicatores assensum praebere recusant, furibunda plebs armata ad forum procedit, e quo nocte

Sluiten