is toegevoegd aan uw favorieten.

Chronicon Conventus Buscoducensis Ordinis Praedicatorum et Historia monasterii Worcumiensis

Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

qnilibet conventus, se solo minime sufficieiis sit, ad resistendum seu praedictis obviandum absque aliorum cooperatione, auxilio et consilio ; hinc visum est praedictis Patribus in communi consilio ad id ibidem congregatis. utile ac necessarium fore, ut accedente consensu praefati capituli Provincialis. quem et ibidem obtinuit, ut est videre in actis ejusdem capituli,.... pro tota ac sola dumtaxat Natione Rrabantiae, ad communem omnium ac singularem praefatae Nationis conventuum utilitatem, constitueretur aerarium seu reservatorium, sive sit pixis. sive cista, vel qualiscunque (CVI) fortis clausura, expensis communibus et aequalibus in conventu Lovaniensi, ubi jurisperitorum ingens semper ad manus est copia, secure custodienda, cum quinque clavibus diversis, ex quibus quilibet conventus unam sibi reservare debebit, in qua quidem clausura quilibet prior praedictorum conventuum praefatae Nationis singulis annis, inchoando ab hoe anno, tricesimo primo, ponere ac deliberare tenebitur unam libram, monetae Brabantiae, vel quatuor florenos Karoli in auro, ad viginti stuferos valentes. tempore congruo et opportuno, sub poena dupli, si admonitus negligens repertus fuerit. quae quidem pecuniae ibidem ad utilitatem communem conventuum praemissorum servabuntur nee ullatenus exponentur, nisi in casibus hic inferius comprehensis et subscriptis, ac per diversos articulos specificatis ac declaratis, in hunc modum qui sequitur:

Primus articulus est quod Prior conventus Lovaniensis pro tempore existens, communis praedicti aerarii fidelis conservator, habebit authoritatem plenariam convocandi praemissos patres conventuum Nationis Brabantiae, in casu, quo aliquis ex praedictis conventibus, ex causis supramemoratis. gravatus eumdem legitime requisiverit; et in eo casu, Priores praedictorum conventuum erunt obligati ad comparandum per se, vel per alium idoneum sui conventus fratrem, sub poena ratihabitionis omnium illorum quae per praesentes comparantes concludi debebunt, et cum hoe sub