is toegevoegd aan uw favorieten.

Chronicon Conventus Buscoducensis Ordinis Praedicatorum et Historia monasterii Worcumiensis

Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

deputatos Lovanii post convocationem factam praesentes, tantum erit authoritas in causa principali concludendi ac determinandi; itaque poterunt aliquem virum probum, discretum et expertem eligere ac deputare, qui nomine ac vice omnium aliorum poterit jure vel aliquo alio quovis modo debito ipsum negotium prosequi ac terminare juxta formam eidem dumtaxat per patres praesentes scripto autentico datam. non excedendo fines mandati; alioquin expensas ipsas ultra mandatum sibi praestitum factas, per se exsolvere tenebitur ; et quidquid per talem sic deputatum actum fuerit, juxta instructionem sibi datam, firmum ac ratum servari debet. Et si in aliqua casu expensas, sicut praemittitur, in prosecutione alicujus negotii excedere contingat summam pecuniariam in pixide seu aerario reposituram, post redditam de singulis per praedictum deputatum exactam rationem, tune tenebitur quilibet conventus Nationis praefatae supplere restam, juxta ratam seu quotam eumdem concernentem, ad quid. si quis involuntarius repertus fuerit, poterit compelli per poenas vel censuras ecclesiasticas, authoritate Reverendi Patris Provincialis, ut suppleat quod decretum fuerit, vel coram aliquo judice competenti conveniri.

Sextus articulus est, quod causa propter quam aliquis processus institui debet, vel ratione cujus pecunia imposita veniat extrahenda. concernere debet libertatem ecclesiasticam, privilegia Ordinis quoad praedicationes, audientiam confessionum, mendicationem, pacta inita, consuetudines bonas ab antiquo observatas ac praescriptas, jus sepulturae, ac funeralia, notabilem ac publicam injuriam alicui ex praedictis conventibus, sive per spirituales, sive per saeculares illatam; et si quae alia occurrant similia. Et quod nullus conventus se solo, sine aliorum, vel saltem majoris partis eorum, assensu in plena (?) convocatione dumtaxat dato, aliquid attentare debeat; quod si secus factum fuerit, tales expensas sic factas solus exsolvere tenebitur.

Septbnus articulus, si contingat futuris temporibus pecu-