Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

niam in notabilem summarn excrescere ; ita quod necessitas notabilis ea utendi minime emergat, poterit Prior Lovaniensis pro tempore cum consensu aliorum conventuum partem aliquam extrahere et in redditus redimibiles, ubi contra pignora bona reperire poterit, commutare, ac singulis annis eosdem ad commune bonum sublevare, quitantias consuetas debitoribus assignare et sublevata ad commune bonum exponere; paratus tarnen semper de receptis caeteris conventibus, si requisitus fuerit, justam reddere rationem. Igitur omnium et singulorum praemissorum una communi disponi debet littera, in pergameno conscripta, in communi aerario seu reservatorio juxta pecunias imponendas servanda, quam quilibet conventus Nationis praefatae, sigillo sui conventus, cum signatura nominis Prioris cujuslibet, lirmare tenebitur, in eadem se obligans, sub poenis suprapositis ac aliis arbitrariis constituendis, omnia haec praemissa tirmiter et inviolabiliter futuris temporibus observare debere ; dolo et fraude in his omnibus seclusis.

Et ego F. Wilhelmus de Alten, Provincialis praefatus, quia (GVIII) dicto capitulo Provinciali praesens personaliter interfui et, sicut praefertur, cum dilfinitoribus ordinavi, simulque considerans articulos istos fore rationi consonos, Ideo, praemissis omnibus et singulis, decretum authoritatis meae interposui, et per praesentes interpono, omniaque praemissa approbo, ratifico et confirmo, ac perpetuae firmitatis robur habere decerno. In quorum fidem praesentibus, primo loco sigillum officii mei appendi. Datum Antverpiae anno Domini millesimo quingentesimo tricesimo secundo, stilo Romano, mensis Martii die quarta,

16 Decembris denuo P. Provincialis visitavit hunc conventum valde pacifice, sine aliqua mutatioue.

Anno 1532 die 15 Novembris Joannes Petri van den Heuvel et Catharina Joannis Tulden, conjuges, legarunt conventui censum 2 modiorum siliginis et 6 librarum lini, super domum sitam in parochia de Heess, in fundationem unius Missae,

Sluiten