Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

P. Cornelius ab Arbore, conventus Antverpiensis Prior.

P. Cornelius de Duyflandia, conventus Ziericzeeensis Prior.

P. Bernardus Gruwel, conventus Swollensis Prior.

Anno 1541 in festo S. Gregorii Papae habitu Ordinis induitur:

Fr. Petrus Loo.

4 Maji P. Theodericus de Sconhovia, Provincialis, visitavit hunc conventum plurimas pro pace confratrum servanda ordinationes reliquit. Calefactorium pro novitiis ac junioribus speciale construi fecit, nulli accessum ad hortum fratrum voluit; ordinavitque ut, dum contingeret fratribus ex diversis fundationibus eadem die plures portiones vini deberi, tantum una portio distribueretur, altera in diemsequentem reservaretur.

20 Maji habitum Ordinis induit:

Fr. Petrus de Monte.

12 Junii fr. Henricus HaeHten, tertiarius.

In profesto S. Lamberti conventus versatus fuit in maximo periculo incendii, conflagrante domo contigua et ad conventem pertinente, vulgo dicta de Clippe; quia saepius eadem domus ignem conceperat, conventuique extrema minata fuerat, resolverunt unanimiter patres totalem ac perpetuam illius destructionem.

Anno 1542 post mortem Caroli Geldriae Ducis, renovato bello inter Carolum Imperatorem et Geldros, ob Wilhelmum, Ducis Cliviae filium, ad Geldriae ducatum assumptum, Martinus Bossemius, Geldrorum belli dux, universam fere Brabantiam devastavit ac expoliavit Lovanium, Antverpiamque obsedit, non tarnen expugnavit, sola aquarum inundatio impedivit, ne quid in Buscoducenses moliretur, novis interim fortificationibus, Bossemii reditum metuens, munitur civitas, cui, ut reliqua urbis monasteria, 250 ilorenos mutuo dare cogitur conventus. Wilhelmitarum quoque extra civitatem situm Baseldonkanum monasterium funditus evertitur; specie quidem conservandae urbis, ast non

Sluiten