Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

16 Augusti ad Ordinem admissi sunt :

Fr. Wastardus Wilhelmi,

Fr. Nicolaus Lieshout.

(CXIV). Dominica post festum S. Augustini in conventu Brugensi celebratur capitulum Provinciale vigesimum primum. Diffinitores fuerunt:

P. M. Godefridus Strieroy, Studii Lovaniensis Regens. P. Henricus Roest, conventus Brugensis Prior, P. Wilhelmus Seventer, conventus Harlemiensis Prior. P. Theodoricus Strick. conventus Neomagensis Prior, conventus Buscoducensis filius.

Circa festum B. Matthei Apostoli visitatus fuit hic conventus a Provinciali, nulla ordinatione aut mutatione relicta.

In festo S. Barbarae intravit hanc civitatem Carolus V, Romanorum Imperator, Episcopis, Praelatis, diversique Ordinis Nobilibus quam plurimis stipatus, commoratus est hic usque ad festum Innocentium.

Pridie advenerat Reverendissimus Pater Petrus a Soto, Ordinis Praedicatorum, quondum Reverendissimi Magistri Generalis Vicarius, eidem Imperatori a confessionibus. Hic toto tempore quo Caesar mansionem fecit Buscoduci, hospitatus fuit in hoe conventu cum suo comitatu, occupans omnes hospitum cameras tam inferiores quam superiores.

Hujus interventu Imperator remisit accisias super cerevisiam ex ordinatione Magistratus anni 1544 a conventu solvendas, jussitque solutas conventui restitui.

Hocce tempore Magistratus vexabat novis quotidie impositionibus Religiosos, eosque immunitatibus ac privilegiis pro posse privabat. Obtinuerant Religiosi hujus conventus die 19 Junuarii hujus anni a Maria, Regina vidua Hungariae, Belgii Gubernatrice. facultatem fruendi privilegiis consuetis, praecipue immunitate ab accisiis vino impositis. Ut hisce litteris illuderet Magistratus, negabat conventum umquam gavisum fuisse praefata immunitate. Cum vero Imperator praesens esset, P. Antonius de Leendt, procurator

Sluiten