is toegevoegd aan uw favorieten.

Chronicon Conventus Buscoducensis Ordinis Praedicatorum et Historia monasterii Worcumiensis

Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

Germanine Superioris, aliqiiot annis functus est Prioratus olïïcio in conv. Aquisgranensi.

Fr. Theodoricus Joannis.

Fr. Guilelmns Wetten.

Mortuo, circa Dominicam primam post octavam Paschae, P. Mag. Cornelio ab Eertboorne, Provinciali, in comitiis Provincialibus, celebratis in conventu Hagaecomitano, omnium eligentium suiïragio successor datur P. Adrianus Laurentii ab Oesterwyck. S. Th. Licent., conventus Magaecomitani Prior actualis, conventus vero Buscoducensis filius. In hujus gratiam cum locus satis commodus in hoe conventu non esset hospitando Provinciali, consenserunt patres reaedificationi domus anno 1541 destructae.

Hujus capituli difïinitores fuerunt:

P. Theodericus a Schoonhovia, conventus Ultrajectin filius, quondam Provincialis.

P. Gaspar Ballinx, conventus Bruxellensis Prior.

P. Joannes de Merica, conventus Iprensis Prior.

P. Wesselius de Welmunda, conventus Zutphaniensis Prior et filius. 1)

In festo B. Andreae Apostoli habitu tertiariorum indutusest:

Fr. Joannes Breda.

Gravis hoe anno Glerum inter et Magistratus civiles, exoritur tempestas, pluribus annis duratura.

Anno 15i3 Status Belgii Diesthemii congregati Imperatori Carolo, in Franciscum Gallorum Begem bella paranti, sumraam 600.0U0 llorenorum levandam super bona immobilia tum civium, tum cleri, concesserant. Bestabant hoe anno civitati Sylvaeducensi adhuc solvendi 370 lloreni, quibus solvendis imponebat praedictae civitatis Magistratus decimum denarium super bona immobilia clericorum; hisce non parum reclamantibus eo quod anno superiori amortisata fuerant eorum bona in subventionem hujus capitalis. Ast frustra,

1) Bij P. de Jonghe, Des. Bat. Dom. p. 86 heet hij Wesselius de Witmunda, en terecht.