Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

dictus Dominus et Magister noster Entenius declaravit, se etiam esse paratum ad contribuendum, modoalii Mendicantes etiam solvant et contribuant. Item dictus commissarius Nivelletisis obtulit se paratum ad solvendum pro rata jucundi adventus Episcopi, et non alias.

Deinde deputati sunt ad praedicta facienda et taxanda: D. Bloemaert, curatus S. Jacobi, et Prior Martinensium.

Item. Praeterea adhuc conclusum est quod omnes sese dicto negotio seu causae decimi denarii adjugentes, debeant sese subjicere jurisdictioni Domini Officialis Lovaniensis ad efïectum, ut. si in solutione suae summae fuerint morosi et eamdem solvere distulerint, infia quindecim dies, postquam ad solvendum pro parte collectoris fuerint requisiti, per eumdem Dominum Officialem ad solutionemjuris remediis compelli possint; absque tarnen praejudicio exemptionum suarum : et ad recognoscendum debitum coram eodem Domino Officiali constituunt Remigium Steenberg et alios Curiae dicti Domini Officialis Procuratores, ac quemlibet in solidum ad exigendum et recognoscendum et ad lites cum potestate substituendi in latissima forma; et in cventum, quo non velint sese subjicere aut consenfire in jurisdictionem dicti Domini Officialis quod tune summam, postquam taxata fuerit, infra quindecim dies deponent et consignabunt in manu collectoris. deputati vel deputandi.

Deinde nominarunt praedicti Domini pro eorum svndicis : M. Joannem le Begge, M. Micliaelem Borcoufs. M. Wilbelmum Groockaert. M. Hubertum de Hougardis et Dominum (CXXII) Judocum Begis, Bruxellis commorantem.

Nil autem profecit Clerus in dicto negotio, e contra, lite intenta. emanata est sententia a Secretiori Consilio die i>5 Octobris 1557 confirmans mandatum Mariae Gubernatricis suprapositum. a qua quidem, ast frustra, appellatum a Beligiosis Buscoducensibus.

Praeter plura ornamenta hoe anno 1555 tum in picturis, turn in aliis ecclesiae ac conventui allata per Priorem, aedificatus etiam ab eodem murus circa hortum conventualem.

Sluiten