Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

In Junio Tlieodorica, vidua Gosuini de Rossum, legavit conventui 50 llorenos in fundationem anniversarii.

18 Novembris Reverendissimas ac Illustrissimus Dominus Franciscus Sonnius, primus noviter erectae Buscoducensis dioecesis episcopus, cathedralem suam pontificalilms indutus, magna solemnitate adiit, deductus per clerum tum saecularem, tum regularem, civitatis Magistratum et Praetorem ac Nicolaum Oddart et Nicolaum van der Steghen. Brabantiae senatores, hac in parte commissarios regios. Quia tarnen invitis civium collegiis episcopus datus fuerat Buscoducensibus, quorum plurimi, haeretica lue infecti, episcopi nomen tamquam inquisitoren summum detestabantur. praefata collegia in dicta solemnitate non comparuerunt.

1563 in mense Julio pratum retro conventum clauditur muro latericio. 4 Septembris in conventu Lovaniensi celebratur capitulum Provinciale trigesimum. Diffinitores fuerunt:

P. Mag. Joannes flentenius, S. Th. Doet. Lovan. Filius conv. Lovan. et Prior.

P. Alphonsus de S. Aemiliano, conventus Brugensis Prior S. Th. Doet. Lov.

P. Petrus Lierop, conventus Zierickzeeensig Prior, Buscoducensis filius.

P. Joannes Wynstuck, conventus Groeningensis Prior et Zutphaniensis filius.

Circa festum S. Martini Provincialis visitat huncconventum.

26 Novembris, Dominus Joannes van Ostayen de Zundert, legavit conventibus Ultrajectino.. Bruxellensi ac Buscoducensi, Ord. Praed. censum 66 florenorum super Status provinciae Ultrajectinae levandum.

Fundavit idem bursam in subsidium unius fratris conventus Roterodamensis in studio Coloniensi vel Lovaniensi, sub certis conditionibus a conventu Roterodamensi adimplendis; defec:u quarum, praefata fundatio devolvitur ad conventum Buscoducensem.

Sluiten