Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

Vide litteram hujus fundatinnis in additionihus meis ad conventum Roterodamensem. 1)

Anno 1564 in festo S. Joannis Baptistac habitum Ordinis induunt:

Fr. Nicolaus Joannis.

Fr. Martinus Leendt.

Circa festum B. Martini Episcopi, in visitatione Provincialis ordinatum est, ut attenta jam temporum calamitate, fratres gaudeant tantum unica portione piscium. Benefactorumque (CXXV) nomina a fratribus terminariis determinate deferantur ad conventum.

1565 Ultima Septembris in conventu Duaceno celebratum fuit capitulum Provinciale trigesimum primum. Difïinitores fuerunt:

P. Joannes Clemens, conventus Üuaceni Prior.

P. Gaspar Ballinx, conventus Rruxellensis Prior.

P. Joannes Roosendael, conventus Winsumiensis Prior.

P. Joannes Outgerus, conventus Roterodamensis Prior.

Infra Octavam S. Martini Provincialis visitat huno conventum ac aedificatur in Adventu Domini cochlea permagnifica in hujus ecclesiae choro.

Tandem ad 1566 perventum, ad annum, inquam, illum plusquam sanguineis lacrymis deplorandum quo pluribus ex Belgii Magnatibus faventibus, per universum fere Belgium sacra profanantur, templa violantur, monasteria spoliantur, fideque antiqua proscripta, Lutheri Calvinique Neoevangelia, non tam veritatis quam libertatis spoliarumque amore ambabus ulnis recipiuntur; ad annum. inquam. perventum 4110 Ieonoclastarum rabiem pari, si non majore, cum reliquis Buscoducensiurn Deo famulantium coenobiis, sorte expertum est Praedicatorium nostrum.

Anno superiori pastor parochiae de Hedel, sub dominio

1) De aanteekeningen, welke P. Brouwer op de geschiedenis van het klooster van Rotterdam gemaakt heeft, zijn in zijn handschrift, vermoedelijk bij gebrek aan tijd, niet opgenomen.

Sluiten