Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

comitis de Monte, primo ab urbe lapide cum maximo uscoducensium concursu neodogmata in vulgus disseminat. U'escente vero in dies plebiserga novatores favore, Dominica ante festum B. Mariae Magdalenae, quae erat 21 Juliisequentibusque Dominicis festisque diebus quidam Neo-Evangelista, Cornelius de Diest, proprius accedens in campo Buscoducensi juxta pontem inter civitatem etparochiam de Engelen, tandem in festo S. Laurentii in loco dicto op 't Deuteren liaeretica sua dogmata divulgat, tanto civium numero ac applausu, ut armata manu pseudo-apostolum ducerent ad civitatem ac reducerent, nequidquam civitatis Magistratu. commotionis tumultusque timore opponente.

Tandem plebs 22 Augusti in furorem acta, in S. Joannis Cathedralem circa vesperam irruit, rythmos Galvinisticos cantans ac altaria confringens; verum circa horam decimam a sagittariis expulsa, die sequenti circa meridiem majori numero, tumultu ac violentia non tantum Cathedralem repetit, verum etiam in omnes hujus civitatis ecclesias ac monasteria irruit. Ad conventum bunc pervenerunt liaeretici circa horam tertiam post meridiem cum aliis sacrilegis violenterque (verbis utor Antonii Leendani qui praefato anno conventui praeerat) confractis portis et januis convenlus, velut canes rabidi, leones rugientes, ut rapiant, irruerunt in conventum et primo discurrentes per templum horribiliter ibidem in imagines Crucis Ghristi, Deiparae V. M. et aliorum Sanctorum debacchati sunt; in securi et ascia detruncando etdestruendosanctissimam ChristiCrucern et Sanctorum Imagines ; eodem rabido et insano spiritu in(.CXXVI) trantes sacristiam illamque quoque spoliarunt, et destruxerunt, qua sic plane eversa et destructa, discurrerunt per conventum et singulas ofticinas rapiendo, destruendo et auferendo omnia, tam victualia quam utensilia; de victualibus inventis abstulerunt byturum, caseum, panem, cerevisiam, salmonem salsum, anguillas quoque salsas et ulia quaecunque inventa, nihil de inventis relinquentes; de

Sluiten