is toegevoegd aan uw favorieten.

Chronicon Conventus Buscoducensis Ordinis Praedicatorum et Historia monasterii Worcumiensis

Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

utensilibus quoque tam aeneis quam stanneis inventis, nihil reliquerunt; verum omnia tamquam eis bono jure cessa, violenter rapuerunt et abstulerunt. Gratias tarnen agimus Deo, qui dedit nobis spiritum providentiae, quo litteras scabinales reddituum et aliorum bonorum ac eliam quaedam pretiosiora deposuimus apud alios, licet cum magna difficultate, nam subolentibus nobis malum futurum, incepimus nostra quaedam magis praecipua in tutiori loco deponere et deposuissemus plura si commode potuissemus; multi enim recusabant nostra recipere, timentes sibi, ne et ipsi, rebus nostris susceptis, exponerentur periculo, et sua propria cum nostris susceptis perderent.

Huc usque Leendanus.

Circa horam septimam postquam hae furiae infernales conventum reliquissent, patres et fratres, nimio terrore latitantes, iconoclastarumque furorem declinantes, rursus cum magna desolatione convenerunt.

Die vero sequenti aliisque Dominicis subsequentibus, praefatus Cornelius de Diest pseudo-apostolatus munera exercuit in ecclesia cathedrali, quod et in aliis civitatis ecclesiis, maxime in sacello S. Annae, ab aliis haereticorum ministris practicatum.

In ecclesia vero hujus conventus nulla conventicula celebrarunt, jusserat enim Prior ambonem a loco moveri quem postea in secunda iconoclastia cum reliquis ecclesiae ornamentis haeretici flammis tradiderunt

Cessavit autem publicum Catholicae Religionisexercitium a 22 Augusti usque ad 11 Sept. qua die solemne fuit decantatum sacrum, habitaque concio in Cathedrali; idemque postea continuatum in reliquis ecclesiis ac monasteriis usque ad 10 Octobris.

2» Septembris edicto magistratus, poena capitalis decernitur in ecclesiarum et monasteriorum spoliatores. Crescente vero in dies haereticorum in ecclesiasticos religiososque odio, maxime eorum ministris quotidie e suggestu