Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

viginti naves impleverunt ex iisdem bonis, sic ex monasterio raplis et spoliatis, nihil plane relinquentes, nisi muros et tectum; neque muros reliquerunt illaesos; nam praeter janaas et praeter fenestras, tam vitreas quam ligneas, tulerunt omne ferrum quod auferri poterat. Neque etiarn tecto pepercerunt, nam praeter enorme damnum quod in ablatione plumbi et ferri supeiius intulerunt; etiam campanam ipsam suo pulsore privaverunt et campanam plane furto abstuleruut. Publice asseruit Revmus Episc. D. Sonnius coram omni populo, cura omnia violata consecrasset, quod ipse ïurcus exhorruisset tantam crudelitatem. Damnum istud ab haereticis et aliis malis hominibus tune conventui illatum, non posset bene pecunia aestimari; nam ego postea gravibus viris. Regiae Majestatis officiariis, interrogatus, utrum viginti millibus Aureorum possit damnum illatum resarciri, respondi, me specifice hoe non posse aestimare, propter omnimodam destructionem et magnam rerum ablationem.

In horribili ista destructione et spoliatione simulexpulerunt et ejicerunt fratres; comminantes eis mortem, nisi recederent, dicentes: sic esse conclusum in consistorio suo de Mendicantibus, maxime de fratribus Minoritis et Praedicatoribus in Buscoducis quod illi e civitate Buscoducensi deberent expelli, sine aliqua spe unquam revertendi (CXXVIII) ad illam ; et eorum monasteria in prophanos usus debere applicari. Gonventum Fratrum Minorum ordinaverunt in forum et domum frumentorum ; conventum vero Fratrum Praedicatorum ordinaverunt in macellum et forum boum ac aliorum pecorum. Verum Deus dissipavit concilium illorum. Ejectis itaque et exturbatis fratribus, destruxerunt cellas et multas plane everterunt, tollentes omnia tam inferius quam superius, nihil omnino praeter tectum et parietes relinquentes. Volebant nonnulli componere ac transigere inter haereticos et nos, sub certis conditionibus videlicet: quo 1 rejecta religionis veste, deberemus uti sae-

Sluiten